- FEMUR
- FEMURseu FEMEN, quasi FERIMEN, quod hac maxime parte sustineatur homo, et feratur, an a femina, quod in ea parte ab illa viri sexus discrepet, Graecis unâ voce μηρος dicitur. Latini nonumquam subtilius distinguentes, Femora exteriores partes Femina interiores vocant. In hac parte Vett. olim scriptitasse, docet Galen De usu part. l. 3. ubi non super mensis vel pluteis, ut nos hodie, sed super femore collocatâ chartâ, atqueve ut eius verbis dicam, ἐκτειναντας κατα τοῦ μηροῦ τὸ βιβλιον, scripsisse ait. Unde, quoties scriptioni operam darent, in Lectulos sese lucubratorios recipiebant, in quibus reclinati iacebant magis, quam sedebant, uti inrra dicemus, in voce Lecticula Lucubratoria. Eandem partem in luctu feriri solitam, legimus passim. Seleucidas ibi anchoram habuisse notam generis naturalem, scripsit Iustin. l. 15. c. 4. etc. Vide quoqueve infra Phaenomerides, uti de tegmine eorum, hic supra. Atque hace prima vocis significatio: Decore dein ad partes generationi destinatuas denotandas translata est. Quo sensu occurrit Genes. c. 24. v. 2. ubi de ritu iurantis manum sub femore ponendi, alibi non obvio: quo inter alia obsequium in ferioris erga superiorem, velut quodam homagii signo, significatum fuisse, ait Rivet. qui recentiori aevo simile quid in sollennibus Fidelitatis iuramentis praestitum fuisse, unde phrassis gallorum embrasser la cuisse, h. e. femur amplecti, pro exhibere summam reverentiam. orta, addit ad l. cit. Ceterum de semoribus victimarum Numini oblatis; de more fasciis femora involvendi supra in voce Fascia; super femur gladium sicamve accingendi, aliisque huc spectantibus, hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.